라틴어 문장 검색

stat crassa turpis sanie nodosque iubarum excutit et viles pastorum despicit iras.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:111)
non flectitur annis, non aetate labat:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:123)
torquetur pace futura nec recipit somnos et saepe cubilibus amens excutitur poenamque luit formidine poenae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:67)
"Quis mihi nudatos enses, quis tela lacertis excutit et solvi curvatos imperat arcus?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:131)
"Huc superum labes, huc insatiabilis auri proluvies pretioque nihil non ause parato, quodque mihi summum scelus est, huc improbe legum venditor, Arctoi stimulator perfide Martis!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:291)
nec segnius illa paruit officio, raptis sed protinus armis ocior excusso per nubila sidere tendit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:124)
deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam refrigeratamque in granarium conferto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 12:2)
Sin autem spicae tantummodo recisae sunt, possunt in horreum conferri et deinde per hiemem vel baculis excuti vel exteri pecudibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 4:1)
Haec autem ita fieri debebunt, si vineae altius positae nec in summo labantes radices habebunt, et si boni generis erunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 7:1)
quorum si alter alteri 9 non est idoneus, labat etiam quod ex duobus fingitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 1:2)
sed et robustus nihilominus, et aliquatenus promptus ac strenuus, quoniam et ad rixam et ad pugnam, nec minusad cursum comparatur, cum et lupi repellere insidias, et raptorem ferum consequi fugientem praedam excutere atque auferre debeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 8:2)
Sic enim excussi educatique pulli deponunt ingenia silvestria, clausique vivariis haud dubitanter progenerant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:4)
Sed ante translationem diligenter alvos inspicere praecipit, veteresque et tineosos, et labantes favos eximere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 20:2)
illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis rectoribus disicere obvios, proterere iacentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장8)
sensit dux inparem comminus pugnam remotisque paulum legionibus funditores libritoresque excutere tela et proturbare hostem iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION