라틴어 문장 검색

sed tremor inter vina subit calidumque trientem excutit e manibus, dentes crepuere refecti, uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
(페르시우스, 풍자, satire 359)
"tunc cum maxillis balanatum gausape pectas, inguinibus quare detonsus gurgulio extat?"
(페르시우스, 풍자, satire 427)
accersor L. cauda natat thynni, tumet alba fidelia vino, labra moves tacitus recutitaque sabbata palles.
(페르시우스, 풍자, satire 5122)
Cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum laberetur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa perfricuit et non sentientis labra umerosque sopitionibus pinxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:1)
Me quoque ad idem spectaculum lenta manu traxit, et quia considerantium cohaeserant vultus, quicquid a spectaculo vacabat, commovebat obiter labra et me tanquam furtivis subinde osculis verberabat . . . . | Abiecti in lectis sine metu reliquam exegimus noctem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:4)
si non didicisset, hodie famem a labris non abigeret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:27)
Statim puer demisso labro orare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 52:8)
Tanquam laudatus esset nequissimus servus, lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora tubicines imitatus est succinente Habinna et inferius labrum manu deprimente.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:13)
Ceteri convivae circa labrum manibus nexis currebant et gingilipho ingenti clamore exsonabant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:5)
Ad summam, quotidie me solebam ad illum metiri, et ut celerius rostrum barbatum haberem, labra de lucerna ungebam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:26)
ego vos in duas iam pelles coniciam vinctosque loris inter vestimenta pro sarcinis habebo, apertis scilicet aliquatenus labris, quibus et spiritum recipere possitis et cibum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:15)
age, numquid et labra possumus tumore taeterrimo implere Numquid et crines calamistro convertere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:36)
Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:2)
Ubi audiit, componit vultum intendit oculos movet labra, agitat digitos computat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 3:3)
Inter has marmoreo labro aqua exundat circumiectasque platanos et subiecta platanis leni aspergine fovet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION