라틴어 문장 검색

Tantae multitudinis precibus et lacrimis exercitus commotus cum videret ad Cassium persequendum nihil opus esse Cn.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 59:1)
Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit ne quid gravius in fratrem statueret:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 20장1)
Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsignabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 39장4)
Calor autem adiuvat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, nervos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장14)
aut post vomitum singultum esse vel rubere oculos;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장13)
Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장48)
Singultus sternumento finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장46)
Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium mala sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장116)
Si nihilo minus vigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papaver aut hyoscyamos decocta sint, alii mandragorae mala pulvino subiciunt, alii vel amomum vel sycamini lacrimam fronti inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장63)
Sed cum Graeci morum sycaminon appellant, mori nulla lacrima est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장65)
Sic vero significatur lacrima arboris in Aegypto nascentis, quam ibi sycomoron appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장66)
Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi cuius corporis vehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장6)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장6)
interdum singultus prope strangulat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장6)
costi, anesi, castorei, singulorum P0 zzz III, petroselini P0 deñ III, piperis longi et rotundi, singulorum P0 zzz II, papaveris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singulorum P0 zzz VI;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION