라틴어 문장 검색

Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et adversa valetudine adfligi contra naturam est, sed inter ista servare animum infatigabilem secundum naturam est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 38:5)
Invenitur aliquis, qui velit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 14:1)
Ille non saluti consuluit domini quem uidebat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius extendit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.29)
non ubi impellit Rhodanus profundum, aut ubi in rivos nivibus solutis sole iam forti medioque vere tabuit Haemus.
(세네카, 메데아 10:12)
Iuvenilis ardor impetu primo furit, languescit idem facile nec durat diu in Venere turpi, ceu levis flammae vapor:
(세네카, 옥타비아 3:32)
Prima languescit senum memoria longo lassa sublabens situ.
(세네카, 오이디푸스 10:43)
Non sic prata novo vere decentia aestatis calidae despoliat vapor, saevit solstitio cum medius dies et noctes brevibus praecipitant rotis languescunt folio et lilia pallido:
(세네카, 파이드라 11:12)
Ille vero pre nimio dolore languit, clamavit ad dominum et conversa est in canem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:30)
vidi ego te toto vinctum languescere collo et flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere labris, et quae deinde meus celat, amice, pudor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1311)
Hypsipyle nullos post illos sensit amores, ut semel Haemonio tabuit hospitio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 158)
gaudet me vacuo solam tabescere lecto?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 615)
illa quidem interea fama tabescet inani, haec tua ne virtus fiat amara tibi, neve tua Medae laetentur caede sagittae, ferreus armato neu cataphractus equo, neve aliquid de te flendum referatur in urna:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 125)
aqua ipsa quaecumque perpetuo labens tractu cunctante languescit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:7)
illud autem deberi tibi quodam, ut iuris-consulti dicunt, praecipui titulo nec tuus poterit ire pudor infitias, quod post Gothicam depopulationem, post segetes incendio absumptas peculiari sumptu inopiae communi per desolatas Gallias gratuita frumenta misisti, cum tabescentibus fame populis nimium contulisses, si commercio fuisset species ista, non muneri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 5:2)
iam nec Cecropiis idem ductoribus ardor, languescuntque minae et virtus secura residit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권348)

SEARCH

MENU NAVIGATION