라틴어 문장 검색

quorum saevitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 10:1)
nam et lupus intraverat castra laniatisque obviis ipse intactus evaserat, et examen apum in arbore praetorio imminente consederat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 482:1)
praecipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano vivus naso auribusque laceratis, cum ille, manibus ad capiendum telum inutilibus, in rabiem ira versa laniando dentibus hostem exspirasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 621:1)
atque ita gladio quem veste texerat per adversum pectus transfixus, ante pedes imperatoris moribundus procubuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 219:1)
ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia, si qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcumque obvium detur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 392:2)
sed postquam volneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum videre, tum et ipsi - perpauci autem supererant - cum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello adolescente saucio et ipso effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 411:1)
et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 551:2)
priusquam consules praetoresque in provincias proficiscerentur, prodigia procurari placuit, quod aedes Vulcani Summanique Romae, et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant, et Frusinone inter noctem lux orta, et Aefulae agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi obvios aliquot laniaverant, Romae non in urbem solum sed in Capitolium penetraverat lupus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 374:1)
si non inventa est, minus valet moribundusque est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 229)

SEARCH

MENU NAVIGATION