라틴어 문장 검색

nam genus humanum, defessum vi colere aevom, ex inimicitiis languebat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:5)
atque animi prorsum [tum] vires totius, omne languebat corpus leti iam limine in ipso.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:8)
multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra corporibus, tamen alituum genus atque ferarum aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem, aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:5)
languebant pleraque morbo et moriebantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:7)
qui fuerant autem praesto, contagibus ibant atque labore, pudor quem tum cogebat obire blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:3)
Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:1)
nec minimam partem ex agris maeror is in urbem confluxit, languens quem contulit agricolarum copia conveniens ex omni morbida parte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:3)
lacrimis lassi luctuque redibant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:13)
Purpureus veluti cum flos succisus aratro Languescit moriens, lassove papavera collo Demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 13:1)
languebant pleraque morbo, Et moriebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:6)
Et cum lasso, ut dixi, stomacho nihil adhibeant calidum, ne crescat ulterius lassitudo, a vini potu non prohibent, defectum in robur hac curatione mutantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 4:2)
Nunc quoque ne lassum teneat privata senectus, Bella nefanda parat, suetus civilibus armis, Et docilis Sullam scelerum vicisse magistrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:18)
Post Cilicasne vagos, et lassi Pontica regis Proelia, barbarico vix consummata veneno, Ultima Pompeio dabitur provincia Caesar, Quod non, victrices aquilas deponere iussus, Paruerim?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:25)
Haec ait, et lasso iacuit defecta furore.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:41)
Visceribus lassis, partuque exhausta, revertor Iam nulli tradenda viro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION