라틴어 문장 검색

Vix acies ordinatae erant, et ecce Sochomanus in dextrum latus cum triginta millibus fortium pugnatorum ac sagittariorum bellum committere audaci impetu, et tubarum horrisono strepitu appropinquabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:9)
Boemundus vero et Tankradus, qui in dextro latere cum hostibus luctabantur, Deo miserante, coeperunt praevalere, hostes invadere et sternere, donec virtus eorum imminuta est, et ipsi fugam inierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:12)
Erat vero navalis exercitus in latere urbis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:6)
Quod subito Hugo et sui equites intelligentes, qui in latere montium erant, sine mora inter angustas et scopulosas fauces laxis frenis revolant, plurimum cum hostibus committentes et suis peditibus subvenientes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:6)
Sed quia fessi et flatu exhausti, prae longa insecutione et aquatilis terrae mollitie, cursu defecerunt, dum Turci undique viros circumdantes in illos nimium [0676A] sagitta et gladio praevaluerunt, Gervasius et sui fugae et vitae diffisi et Turcos jam circa latus suum advolantes conspicientes, frena equorum fortiter in hostes rejiciunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:4)
Tankradus nunc amplius et validius quam solebat hostes in praesidio urgebat, et scutorum testudine ad eos introrsus venire facie ad faciem contendebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:4)
sed in uno latere inobsessum reliquit propter difficultatem locorum et copias Sarracenorum, qui hac parte abundantius morabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 90:2)
a mari vero in ipso urbis latere et portu navalis obsidio non magnae virtutis et armaturae fuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:4)
In anno secundo regni Baldewini de Burg, novi regis Jerusalem, principis Rohas civitatis, quidam Sarraceni de regno Arabiae, quidam etiam de gente Idumaeorum, quos moderni Bidumos vocant, armenta [0714A] camerorum super triginta millia, boum centum millia, greges ovium et caprarum inaudita millia de terra et regione sua educentes, et ad pascua cogentes in latere regni Damascenorum, illuc prosecuti sunt herbarum copiam, licentia et consensu principis terrae Damasci, pro pacto byzantiorum, quod ipse dominus terrae ab eis accepturus erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:1)
Hi dum pacifice in latere regni Damasci super gregem suum custodiam agerent solliciti, nec quidquam metuerent fiducia Dochini principis Damasci, cujus gratia et licentia per pascua diffusi erant cum uxoribus et [0714B] pueris, sicut mos est gentilium:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:3)
Si extendas brachium, videas, ne tibi latus denudetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 214:16)
Istius convivae recumbentis annecte te lateri, ac te Deo conjunge;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:14)
Soli eratis cum duobus parentibus, inter paucos frater te latere non debuit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:4)
Latera, naticae, femora, et crura mensurae latitudinem ipsa specie significant;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:6)
alius interior tamquam lateribus attextus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION