라틴어 문장 검색

Num geometriam Euclide aut Archimede, num musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras Aristophane aut Callimacho tractante tam discerptas fuisse, ut nemo genus universum complecteretur atque ut alius aliam sibi partem in qua elaboraret seponeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 132:3)
Namque haec duo musici, qui erant quondam idem poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum, ut et verborum numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 174:1)
Neque tamen hoc tanti laboris est, quanti videtur, nec sunt haec rhythmicorum aut musicorum acerrima norma dirigenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 190:2)
et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia, aliud sermones, aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 211:1)
quae quia in laudationes maxime conferatur, proprium iam habet ex eo nomen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 3:6)
unum, quod a meliore parte laudationis est appellatum, deliberationis alterum, tertium iudiciorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 3:2)
C. Cognovi iam laudationis et suasionis locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 1:1)
et quae harmonia a musicis dicitur in cantu, ea est in civitate concordia, artissimum atque optimum omni in re publica vinculum incolumitatis, eaque sine iustitia nullo pacto esse potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 113:7)
est in manibus laudatio, quam cum legimus, quem philosophum non contemnimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 16:2)
Etenim ad aegros non vates aut hariolos, sed medicos solemus adducere, nec vero, qui fidibus aut tibiis uti volunt, ab haruspicibus accipiunt earum tractationem, sed a musicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 12:7)
etenim ad aegros non vates aut hariolos, sed medicos solemus adducere, nec vero, qui fidibus aut tibiis uti volunt, ab haruspicibus accipiunt earum tractationem, sed a musicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 12:7)
quod non tam interfuit mea (neque enim illae res aut ita sunt obscurae ut testimonium, aut ita dubiae ut laudationem desiderent) quam rei publicae, quod erant quidam improbi qui contentionem fore aliquam mihi cum Pompeio ex rerum illarum dissensione arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 14:2)
ex quibus nullos puto te litteris aut musicis eruditos exspectare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 12:6)
qualis futura sit Caesaris vituperatio contra laudationem meam perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 40 2:1)
illius librum quem ad me misit de Catone propterea volo divulgari a tuis ut ex istorum vituperatione sit illius maior laudatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 44 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION