라틴어 문장 검색

Neque minus etiam malum est, quod in philosophiis et contemplationibus suis, in principiis rerum atque ultimatibus naturae investigandis et tractandis, opera insumatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 144:1)
Danda est etiam cautio intellectui de intemperantiis philosophiarum, quoad assensum praebendum aut cohibendum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 146:1)
Demonstrationes vero potentia quadam philosophiae ipsae sunt et scientiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:3)
Quales enim eae sunt, ac prout rite aut male institutae, tales sequuntur philosophiae et contemplationes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:4)
Jam vero postulat ordo rerum, ut de iis quorum paulo ante mentionem fecimus, signis, quod philosophiae et contemplationes in usu male se habeant, et de causis rei primo intuitu tam mirabilis et incredibilis, quaedam subjungamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:16)
Sed tamen utrumque genus (licet caetera dispar) professorium erat, et ad disputationes rem deducebat, et sectas quasdam atque haereses philosophiae instituebat et propugnabat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:10)
Itaque ex ortu et gente philosophiae quae in usu est, quae capiuntur signa bona non sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:26)
Quare si ex nativitatis aut geniturae tempore (astrologorum more) signa capienda sint, nil magni de istis philosophiis significari videtur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:13)
Fructus enim et opera inventa pro veritate philosophiarum velut sponsores et fidejussores sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:2)
non ordine inverso evenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta inventa aut deprompta essent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:6)
idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus judicetur et vana habeatur quae sterilis sit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:7)
Capienda etiam sunt signa ex incrementis et progressibus philosophiarum et scientiarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:1)
quod satis ostendit, viam a sensu ad intellectum non bene munitam fuisse, cum eadem materia philosophiae (natura scilicet rerum) in tam vagos et multiplices errores abrepta fuerit et distracta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:2)
Atque licet hisce temporibus dissensiones et dogmatum diversitates circa principia ipsa, et philosophias integras, ut plurimum extinctae sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:3)
tamen circa partes philosophiae innumerae manent quaestiones et controversiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION