라틴어 문장 검색

An non prooemiis plerumque summissi, (nisi cum accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) narratione pleni atque expressi, argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, epilogis plerumque deiecti et infracti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:2)
age vero, non utriusque operis sui ingressu in paucissimis versibus legem prooemiorum non dico servavit sed constituit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:2)
quid agatur prooemio, quae ratio et quam varia narrandi, quae vis probandi ac refellendi, quanta in adfectibus omnis generis movendis scientia, quamque laus ipsa popularis utilitatis gratia adsumpta, quae tum est pulcherrima, cum sequitur, non cum arcessitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 160:3)
quando etiam ipsos loqui, quando advocati voce uti deceat, quartus liber, in quo prooemii praecepta sunt, continet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 60:2)
conveniet etiam ambulatio quaedam immodicas laudationum moras, quanquam Cicero rarum incessum neque ita longum probat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 273:1)
under moneor, (ut ne id quidem transeam) ineptissime fieri, cum inter moras laudationum aut in aurem alicuius loquuntur aut cum sodalibus iocantur aut nonnunquam ad librarios suos ita respiciunt, ut sportulam dictare videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 278:2)
altera, quae est in differentia , ut in prooemio, narratione, argumentatione, epilogo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 299:1)
igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est actio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:1)
prooemio frequentissime lenis convenit pronuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 308:1)
neque enim adfectus omnino movendi erunt, nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prooemia supervacua esse apud tales Aristoteles existimet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 218:3)
non unus color prooemii, narrationis, argumentorum, egressionis, perorationis servabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 237:1)
Talis laudatio aliquid exhortationis adfert ipsis audientibus et animos adulescentium exstimulat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 14:2)
Non sumus modica laudatione contenti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:3)
Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 38:3)
Aut sic et consolationes nega proficere dissuasionesque et adhortationes et obiurgationes et laudationes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 39:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION