라틴어 문장 검색

Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장10)
Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est post tempus accessionis, tuto lavari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장15)
is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis vero tortoris vicem exhibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장13)
in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime . . . conclavi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장18)
Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco adversus, ut omnes notas ex voltu quoque cubantis percipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장31)
ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장28)
Caput huius quoque cubantis sublime esse debet, recteque tondetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장40)
— Oportet conquiescere, cubare molliter, solvere alvum, si aliter non respondet, etiam ducere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장3)
in ventrem cuba dulcedo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장60)
Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장262)
Ergo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장24)
Igitur lavari debet leviter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fovere oculos;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장126)
— In hoc vitio multum ambulare, multum exerceri, lavari saepe, . . . ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장331)
Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute vel etiam carne vitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장19)
ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id evenerit, cubantemque aegrum fluens alvus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION