라틴어 문장 검색

quin et convivium effluvio lacus adpositum magna formidine cunctos adfecit, quia vis aquarum prorumpens proxima trahebat, convulsis ulterioribus aut fragore et sonitu exterritis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장4)
tributumque Apamensibus terrae motu convulsis in quinquennium remissum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장5)
at novercae insidiis domum omnem convelli, maiore flagitio quam si impudicitiam prioris coniugis reticuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장7)
adsultare ex diverso Tiridates, non usque ad ictum teli, sed tum minitans, tum specie trepidantis, si laxare ordines et diversos consectari posset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장6)
robora tamen legionibus alisque subtracta, convulsum castrorum decus, viginti milibus e toto exercitu permixtis magis quam electis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장6)
sed ubi fortuna contra fuit, non laxare ordines, non recipere turbatos, non obviam ire ultroque adgredi hostem tantum per spatium cursu et pugnando fessum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장2)
laxati ordines abrumpuntur, nec restitui quivere impedientibus vehiculis tormentisque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장4)
convulsis portis reliquus globus obtulit se victoribus, et ceci- dere omnes contrariis vulneribus, versi in hostem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장9)
Civilis omissa expugnandi spe rursus per otium adsidebat, nuntiis et promissis fidem legionum convellens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장5)
octingentorum annorum fortuna disciplinaque compages haec coaluit, quae convelli sine exitio convellentium non potest:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장13)
Interim Argilius quidam adulescentulus, quem puerum Pausanias amore venerio dilexerat, cum epistulam ab eo ad Artabazum accepisset eique in suspicionem venisset aliquid in ea de se esse scriptum, quod nemo eorum redisset, qui [super tali causa] eodem missi erant, vincla epistulae laxavit signoque detracto cognovit, si pertulisset, sibi esse pereundum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:1)
ad coercendas inundationes alueum Tiberis laxauit ac repurgauit completum olim ruderibus et aedificiorum prolationibus coartatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 1:3)
rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 5:2)
animi laxandi causa modo piscabatur hamo, modo talis aut ocellatis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos facie et garrulitate amabilis undique conquirebat, praecipue Mauros et Syros.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 83장 1:2)
statimque latere conuulso et, ut exaestuarat, afflatus aura in grauiorem recidit morbum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION