라틴어 문장 검색

Etsi enim in voluminibus legum ipsarum maxima ex parte reperiri soleant, neutiquam tamen hoc tam bene informat iudicium regum et consiliariorum, et virorum civilium, quam si videant eas descriptas et veluti depictas in tabulis temporum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 12:7)
vel propter lectionem librorum, et authoritates eorum quos quisque colit et miratur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:5)
Generaliter autem et vulgo, in operibus mechanicis habentur pro novis inventis, si quis jampridem inventa subtilius poliat, vel ornet elegantius, vel simul uniat et componat, vel cum usu commodius copulet, aut opus majore, aut etiam minore, quam fieri consuevit, mole vel volumine exhibeat, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 209:3)
Lectiones enim et exercitia ita sunt disposita, ut aliud a consuetis haud facile cuiquam in mentem veniat cogitare aut contemplari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:2)
ut multitudo circumstantiarum sive ansarum juvet memoriam, veluti scriptio per partes non continuatas, lectio, sive recitatio voce alta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:25)
quibus addidit Aristoteles quatuor volumina in motu serpentum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 285:2)
Etenim in bona spe sum volumen earum in Latinam (linguam scilicet universalem) versum posse durare, quamdiu libri et literae durent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:6)
Lectio librorum moralium res est paulo hebetior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:10)
Studia et lectiones librorum aut meditationum voluptati, aut orationis ornamento, aut negotiorum subsidio inserviunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:2)
Temporis nimium in lectione et studiis terere speciosa quaedam socordia est, iisdem ad ornatum mollius abuti affectio mera est quae seipsam prodit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:8)
Lectio copiosum reddit et bene instructum, disputationes et colloquia promptum et facilem, scriptio autem et notarum collectio perlecta in animo imprimit et altius figit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:24)
Terga uel obstanti dabo cuique uel insidianti, Cornibus his comptus crurumque uolumine promptus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:7)
Et dixit ad me: "Quid tu vides?". Et dixi: "Ego video volumen volans; longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum".
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장2)
quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장23)
nunc res admonet quaedam de proportionibus disputantes, quae nobis vel ad musicas speculationes vel ad astronomicas subtilitates vel ad geometricae considerationis vim vel etiam ad veterum lectionum intellegentiam prodesse possint, arithmeticam introductionem commodissime terminare.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION