라틴어 문장 검색

Quidam Medeam putant, quod in aedem eius omne genus herbarum sit ex quibus antistites dant plerumque medicinas, et quod templum eius virum introire non liceat propter iniuriam quam ab ingrato viro Iasone perpessa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 26:1)
Nam et aedes Iunoni Monetae Kalend.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 30:2)
ideo in insula Delo ad confirmandam fidem fabulae aedes Providentiae, quam ναὸν Προνοίας ἀθηνᾶς appellant, apta religione celebratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 55:2)
eique deo in colle Zilmisso aedes dicata est specie rotunda, cuius medium interpatet tectum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 11:2)
Rotunditas aedis monstrat huiusce sideris speciem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 11:3)
Nam ferunt hunc serpentem acie acutissima et pervigili naturam sideris huius imitari, atque ideo aedium adytorum oraculorum thesaurorum custodiam draconibus adsignari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 3:2)
Vitem centurialem deus ex muneribus in aede dedicatis deferri iussit, divisamque in partes sudario condi ac proinde ferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 16:2)
Ita sibi belli isti homines certos scientiae fines et velut quaedam pomeria et effata posuerunt, ultra quae si quis egredi audeat, introspexisse in aedem deae a qua mares absterrentur existimandus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 12:2)
Delubrum ait alios aestimare in quo praeter aedem sit area adsumpta deum causa, ut est in Circo Flaminio Iovis Statoris:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 2:2)
Romae autem Victoris Herculis aedes duae sunt, una ad portam Trigeminam, altera in foro Boario.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 10:2)
Cui Octavius impetrato a magistratibus loco aedem sacravit et signum, Victoremque incisis litteris appellavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:5)
et Cornelius Balbus Ἐξηγητικῶν libro octavo decimo ait apud aram Maximam observatum ne lectisternium fiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 16:4)
Hoc fit, ne quis in aede dei habitum eius imitetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 17:2)
Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:5)
Eum quaestor C. Urbinus aliique cognita voluntate cum ad coenam invitaverunt, ultra Romanum ac mortalium etiam morem curabant exornatis aedibus per aulaea et insignia scenisque ad ostentationem histrionum fabricatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION