라틴어 문장 검색

hoc interim spatio conclave illud, ubi epularetur Scopas, concidisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:4)
Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 17:1)
quas si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:12)
Qui cum ex itinere quodam proposito et constituto revertisset aquilae admonitus volatu, conclave illud, ubi erat mansurus, si ire perrexisset, proxima nocte corruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 41:3)
qui nisi revertisset, in eo conclavi ei cubandum fuisset, quod proxuma nocte corruit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 28:3)
qui cum ex itinere quodam proposito et constituto revertisset aquilae admonitus volatu, conclave illud, ubi erat mansurus, si ire perrexisset, proxima nocte corruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 41:2)
' qui, nisi revertisset, in eo conclavi ei cubandum fuisset, quod proxima nocte corruit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 28:4)
quod si me fefellerit, feram, sicut multi clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt, nisi forte me Sardanapalli vicem [in suo lectulo] mori malle censueris quam in exsilio Themistocleo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 13:3)
distulimus omnino sermonem in posterum, sed tardus ad exeundum multo se in suo lectulo malle, quicquid foret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 7:2)
a ducenda autem uxore sic abhorret ut libero lectulo neget esse quicquam iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 10:6)
in lectulo, fateor, sed non accidit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 18 2:8)
Romam cum venissem a. d. xiii K. Octobris, absolutum offendi in aedibus tuis tectum, quod supra conclavia non placuerat tibi esse multorum fastigiorum, id nunc honeste vergit in tectum inferioris porticus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 7:5)
quod quidem mihi cotidie magis placet in primisque inferior porticus et eius conclavia fiunt recte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 9:3)
non ita multis ante annis aiunt T. Caelium quendam Terracinensem, hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:1)
ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION