라틴어 문장 검색

Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi oportebat ut foculum, ut acerram.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 14:3)
et ipse quoque lectulum conscendens, coepit in quietem membra laxare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:8)
quorum unus residens ante lectulum eius, stantibus his, qui secum aduenerant, comitibus, et interrogantibus de statu eius, quem languentem uisitare uenerant, dixit, quod anima eius, et sine ullo dolore, et cum magno lucis splendore esset egressura de corpore;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:10)
Erat tunc temporis in eodem monasterio puerulus quidam de natione Saxonum, nuper uocatus ad fidem, qui eadem tactus infirmitate, non pauco tempore recubans in lectulo iacebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:3)
uidique eleuatum de tumulo, et positum in lectulo corpus sacrae Deo uirginis quasi dormientis simile.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:15)
Cum expletis, inquiens, hymnis matutinalibus in lectulo membra posuissem, ac leuis mihi somnus obrepsisset, apparuit magister quondam meus, et nutritor amantissimus Boisil, interrogauitque me, an eum cognoscere possem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 1:6)
cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, en tibi, inquit, ut sentias quam vile corpus sit iis qui magnam gloriam vident, dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 133:1)
iuben an non iubes astitui aulas, patinas elui, laridum atque epulas foveri foculis ferventibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 296)
statuite hic lectulos, ponite hic quae adsolent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 15)
Lectulus has voces, nec lectulus audiat omnis, Sed quem lascivo stravit amica viro.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVIII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION