라틴어 문장 검색

ibi stativa rex habuit commeatibus undique advectis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 17:2)
Praeter alios commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus nascitur, et uberrimum gignendis uvis solum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 27:1)
Rex ante omnis maestus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 22:1)
His ita conpositis Alexander Arsame Drangarum satrape constituto iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos iam tunc mutato nomine Euergetas appellabant, ex quo frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum tectis et commeatibus iuverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 1:1)
Tandem ad loca cultiora perventum est commeatuque largo recreatus exercitus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 20:1)
Igitur X diebus maxime ad confirmandum pudorem apud Maracanda consumptis cum parte exercitus Hephaestionem in regionem Bactrianam misit commeatus in hiemem paraturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 15:1)
Rex situ montis cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus verticem eius ascendit Multa hedera vitisque toto gignitur monte, multae perennes aquae manant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 16:1)
Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo lentius, quia cursus aestu reverberabatur, adplicant classem et ad commeatus petendos discurrunt, securi casus eius, qui supervenit ignaris.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 8:1)
Liber hic populus concilio habito dedidit se, nec quicquam deditis praeter commeatus imperatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 8:2)
Amicorum quoque seniorum quibusdam commeatum dedit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:14)
Ducem monebat, ut tormentorum bellicorum apparatum, nec non impedimenta relinqueret, quamque maximis itincribus ad aggerem Cumberland contenderet, cum copiis nonnullis delectis, parvo commeatu, levisque armaturae peditibus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.61)
Hoc propugnaculum magnum ad lacuum Georgii et Champlain confluentem situm est, ideoque commeatum Novum Eboracum inter et Canadam tenet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.12)
Washingtonius, copias Britones exposituros supra se, exercitumque commeatu et re frumentaria interclusuros, aut denique colonicas copias ad praeliandum Insula Eboracensi coacturos, verebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.34)
Dum Washingtonius copias apparatumque bellicum, vacuando recurrendoque servare conatur, imperator Britannicus Washingtonium pugna lacessere, et commeatus intercludere vehementissime nitebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.37)
Washingtonius praesidium firmissimum ad Regiumpontem constituit, eo consilio, ut sibi commeatus abunde foret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.58)

SEARCH

MENU NAVIGATION