라틴어 문장 검색

Supra percussum vero oculum, ad inflammationem leniendam, non est alienum imponere etiam cataplasma.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 82:3)
Composita vero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 5:3)
Postquam obsitus aevo semivir excelsam rerum sublatus in arcem, quod nec vota pati nec fingere somnia possent, vidit sub pedibus leges subiectaque colla nobilium tantumque sibi permittere fata, qui nihil optasset plus libertate mereri, iamiam dissimulat dominos alteque tumescunt serviles animi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:97)
dissimulant socii coniuratique recedunt, procumbit pariter cum duce tota cohors;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:9)
Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri clades et trepidus vulgaverit omnia rumor, ignorare tamen fingit regnique ruinas dissimulat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:184)
quae non seditio, quae non insania vulgi te viso lenita cadat?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:132)
Hunc tamen in primis populos lenire feroces et Rhenum pacare iubes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:272)
(nam miseris ne flere quidem aut lenire dolorem colloquiis impune licet):
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:42)
quodsi dissimulas nostrae succurrere morti nec prohibere paras, Manes et sidera testor:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:88)
"Dissimulata diu tristes in amore repulsas vestra parens, Auguste, queror.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:156)
aulaeque tumultum et Romae lenire famem?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:162)
Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 6:1)
Is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli habet, eam propter infirmitatem dissimulat, ac superponit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 7:1)
Sed ut incommoda ista praeteream, certe illud, quod est inimicissimum, dissimulare nequeo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 3:1)
In vitibus nimis temere tot mensium rusticis insitionem permissam dissimulare non est fidei meae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION