라틴어 문장 검색

Hi, sive vere quam habuerant opinionem ad eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt (nam, quae volumus, et credimus libenter et, quae sentimus ipsi, reliquos sentire speramus), confirmant quidem certe totius exercitus animos alienos esse a Curione maximeque opus esse in conspectum exercitus venire et colloquendi dare facultatem.
(카이사르, 내란기, 2권 27:2)
Libenter etiam ex perfugis cognoscebant equos eorum tolerari, reliqua vero iumenta interisse;
(카이사르, 내란기, 3권 49:3)
Haec ad eum mandata Clodius refert ac primis diebus, ut videbatur, libenter auditus reliquis ad colloquium non admittitur, castigato Scipione a Favonio, ut postea confecto bello reperiebamus, infectaque re sese ad Caeaarem recepit.
(카이사르, 내란기, 3권 57:10)
ille deos caelumque et sidera cornu temperat et summos dignatur figere reges;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:43)
Postquam vera fides facinus vulgavit Eoum gentibus et Romae iam certius impulit aures, "Eutropiumne etiam nostra dignabimur ira?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:230)
suscipiet famulum te Cytherea libens.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:44)
praesidium legum genitorque vocatur principis et famulum dignatur regia patrem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:43)
militiam nullam nec prima superbus cingula dignari:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:191)
quis vero acerbis horridior Scythis, quis beluarum corde furentior, qui, cum micantem te prope viderit, non optet ultro servitium pati, qui non catenas adripiat libens colloque poscat vincula libero?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:12)
amplector praecepta libens, nec carior alter cognato Stilichone mihi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:211)
"adversine tubam principes dignabere Mauri?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:256)
hanc tamen exiguam miro natura tueri praesidio dignata feram:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice7)
quid tanta dignaris mole clientem?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum33)
talia facta libens non tu virtute minore, sed fato meliore legis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae77)
ilicet adventu noctem dignata iugalem addidit augendis munera sacra toris, munera mortales non admittentia cultus, munera, quae solos fas habuisse deos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam9)

SEARCH

MENU NAVIGATION