라틴어 문장 검색

vxor generi, noverca filii, filiae paelex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:9)
quid procreatio liberorum, quid propagatio nominis, quid adoptationes filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta elogia significant nisi nos futura etiam cogitare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:11)
ista bellatrix iracundia, cum domum rediit, qualis est cum uxore, cum liberis, cum familia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:13)
mens 236 8 447 16 sensus nullus in mortuo 229 27 259 1014 263 6.21 267 22 272 25273 22 279 1 445 1 457 5 sepulcranobilium 224 5, deorum 232 3 - sepulcrorum caerimoniae 231 9 sequi bona (διώκειν) 367 9 servitus 358 17 sidera, stellae v. astra signa tabulae 450 5 similitudo (parentum cum liberis) 257 2729 258 726 sollicitudo 453 13 (= ἀνία), latiore sensu 370 8 al.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.214)
Ea ergo ad Eumolpum venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique . . . credere se et vota sua.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:2)
Cum esset Numantia a Scipione capta, inventae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:13)
Quidnam futurum est, si crearit liberos?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae ad solem.6)
missum ad ordinandum statum liberarum civitatum, id est ad homines maxime homines, ad liberos maxime liberos, qui ius a natura datum virtute meritis amicitia, foedere denique et religione tenuerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 2:2)
Non te cantatae laeserunt paelicis herbae, Non anus Haemonia perfida lavit aqua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1429)
dixit, et ingenti iamdudum de grege duci iussit et inmeritam sub iuga curva trahi, aut cadere ante aras commentaque sacra coegit, et tenuit laeta paelicis exta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:214)
paelicibus quotiens placavit numina caesis, atque ait, exta tenens 'ite, placete meo!'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:215)
tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:245)
nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet, nec brevis ignaro vipera laesa pede, femina quam socii deprensa paelice lecti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 37:1)
accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus, et laniet digitis illius ora suis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 141:2)
sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet, nec sis audita paelice mentis inops.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 142:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION