라틴어 문장 검색

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus olim qui magnis legionibus imperitarent, ut plerique solent, naso suspendis adunco ignotos, ut me libertino patre natum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate1)
libertinus erat, qui circum compita siccus lautis mane senex manibus currebat et 'unum', - 'quid tam magnum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:1)
saepe notatus cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, aedibus ex magnis subito se conderet unde mundior exiret vix libertinus honeste;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.7)
multi homines urbani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique versantur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 6:3)
neque enim nobis operis amor est, nec, quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa, sed ad venalem usum et sordidum lucrum accingimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 417:2)
qui servus est, si manu , fit libertinus, non item addictus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 154:3)
Pollio contra, servisse eum Pisauri dominis duobus, factitasse, manumissum alienae se familiae venali immiscuisse, a se rogantem, ut ei serviret, emptum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 97:3)
servus, cum manumittitur, fit libertinus, addictus recepta libertate ingenuus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 155:3)
sed interim fides patrocinii cogit quaedam de universo genere aliquorum hominum dicere, libertinorum vel militum vel publicanorum vel similiter aliorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 87:2)
libertinis detrahenda est auctoritas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 89:3)
pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장6)
in ipso maximam virtutem, Romae omnia venalia esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 8장2)
Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleuerat, in regnum Adherbalis animum intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장1)
domi militiaeque res publica venalis fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장49)
"Urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION