라틴어 문장 검색

Sed ipsius illius egregii scriptoris uti verbis libet, quae et dignitate et fide graviora sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 6:1)
Praeter hanc, inquit, opinionem id quoque Varro addit, dubitare sese an propterea magis hae septem stellae 'triones' appellatae sint, quia ita sunt sitae ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant 'trigona,' id est triquetras figuras.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 11:1)
Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 7:1)
Istaec autem omnia de dierum temporibus et finibus ad observationem disciplinamque iuris antiqui pertinentia cum in libris veterum inveniremus, non dubitabamus quin Vergilius quoque id ipsum ostenderit, non exposite atque aperte, sed, ut decuit poeticas res agentem, recondita et quasi operta veteris ritus significatione:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 15:1)
Nunc etiam quod est non estur, nisi soli libet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:5)
Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum - nomen est id comoediae quam Plauti esse quidam non putant, - haut quicquam dubitavimus quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 8:1)
Ac se quidem dubitare super ea re dicit, posse autem videri putat nonnihil esse rationis in ea opinione, quod ἱστορία Graece significet rerum cognitionem praesentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 3:2)
sed enim id metuere, ne si nemo esset homo quem vereremur, quidquid luberet faceremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:4)
Sed ex eo loco M. Tullii verba compluscula libuit ponere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 7:1)
Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 6:2)
verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 1:1)
Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculae vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quae discendi cupidiora sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 5:1)
Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba ponere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 11:1)
Quocirca ne id quidem Sabinus dubitare se ait, quin dominus furti sit condemnandus qui servo suo uti furtum faceret imperavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 25:1)
Nihil, inquit, dubito quin filium lacte suo nutritura sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION