라틴어 문장 검색

quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae, nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit, exta canum vidi Triviae libare Sapaeos, et quicumque tuas accolit, Haeme, nives, caeditur et rigido custodi ruris asellus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권227)
Idibus in magni castus Iovis aede sacerdos semimaris flammis viscera libat ovis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권329)
dis generis date tura boni (Concordia fertur illa praecipue mitis adesse die) et libate dapes, ut, grati pignus honoris, nutriat incinctos missa patella Lares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권396)
libantur singula flammis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권407)
mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae, vertice libatas accipiuntque comas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권366)
"falcifero libata seni duo corpora, gentes, mittite, quae Tuscis excipiantur aquis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권390)
sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit, quique adsint sacris, respicere illa vetat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권118)
Qui simul impurae matris prolapsus ab alvo Cinyphiam foedo corpore pressit humum, Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, Funereoque graves edidit ore sonos . Protinus Eumenides lavere palustribus undis , Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis, Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae, Terque cruentatas increpuere manus . Gutturaque imbuerant infantia lacte canino :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 11:1)
Inde ubi libatos inroravere liquores vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae ad delubra deae, quorum fastigia turpi pallebant musco stabantque sine ignibus arae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:5)
Iubet ire ministros et petere e vivis libandas fontibus undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 5:5)
foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus, ignavus bubo, dirum mortalibus omen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:8)
Eumenides tenuere faces de funere raptas, Eumenides stravere torum, tectoque profanus incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:3)
Ter pedis offensi signo est revocata, ter omen funereus bubo letali carmine fecit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:6)
Signa tubae dederant, cum carcere pronus uterque emicat et summam celeri pede libat harenam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:1)
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo, mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur auditi sanctis et verba minantia lucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION