라틴어 문장 검색

conspicitur illud in sagittis ligneis, cuspide etiam lignea, quae altius penetrant in alia ligna quam si fuissent armatae ferro, per similitudinem substantiae, discusso torpore ligni per motum celerem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:20)
"vos plane, qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas ut deorum vestrorum partes forsitan adoratis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:13)
Itidem notatum est sagittas parvas ligneas absque cuspide ferrea, emissas ex sclopetis grandibus, altius penetrare in materiam ligneam (puta latera navium, ut similia), quam easdem sagittas ferro acuminatas, propter similitudinem substantiae ligni ad lignum, licet hoc ante in ligno latuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:11)
eique cochleae duae ligneae coniunguntur artissime, quarum prope unam assistit artifex contemplabilis, et subtiliter apponit in temonis cavamine, sagittam ligneam spiculo maiore conglutinatam, hocque facto, hinc inde validi iuvenes versant agiliter rotabilem flexum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 2:2)
Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod ἐκκλησιαστήριον apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae ora stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcaenum, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus, itaque cum aspectus eius scaenae propter asperitatem eblandiretur omnium visus et iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius mathematicus prodiit et ait 'Alabandis satis acutos ad omnes res civiles haberi, sed propter non magnum vitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes sunt causas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pila ludentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION