라틴어 문장 검색

At hujusmodi instantiae non solum accelerant et roborant exclusivam, sed etiam compellunt affirmativam sive formam ipsam in angustum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:6)
in eo quod utrique orbes versus septentriones lati sunt et exporrecti, versus austrum autem angusti et acuminati.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 291:2)
At fumus angustior circa basin ascendendo dilatatur, et fit tanquam pyramis inversa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:7)
Quinetiam mensurae motuum violentorum (quos vocant), ut missilium, tormentorum, rotarum, et similium, cum hae quoque manifesto suos habeant limites certos, notandae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 420:6)
scilicet, quod sint eius fructus, qui limites, quibus denique modis concilietur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:9)
Quantum ad terminos et limites unitatis, vera proculdubio et iusta eorum collocatio magni prorsus est ad omnia in religione momenti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:2)
Humanitatis autem vocabulum (prout vulgus ea utitur) levius aliquanto est atque angustius quam ut vim eius exprimat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:3)
In magnis enim urbibus amici et necessarii remotius disperguntur, adeo ut minus plerunque familiariter et in consortio vivatur quam in viciniis angustioribus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:10)
Unde donec intra parvos limites dominati sunt res eorum firmae fuerunt et stabiles.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:8)
At postquam limites suos coepissent proferre et latius dominari quam ut stirps Spartanorum turbam exterorum imperio commode coercere posset, potentia eorum corruit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:9)
Ambulacra angustiora et obtectiora ad latera summovenda sunt, neutiquam vero in pomaerio horti praecipui collocanda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 5:7)
Rursus, quoad hortum praecipuum, non negarem in eo confici debere ambulacra quaedam, eaque minime angusta, arboribus fructiferis utrinque consita.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 9:2)
Limites irae apponendi sunt, et quousque et quamdiu.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 1:4)
Angustae quidem sunt, nec magna spatia occupant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:13)
Nam et ea, quae de numeris a Nichomacho diffusius disputata sunt, moderata brevitate collegi et quae transcursa velocius angustiorem intellegentiae praestabant aditum mediocri adiectione reseravi, ut aliquando ad evidentiam rerum nostris etiam formulis ac descriptionibus uteremur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION