라틴어 문장 검색

Quo grauior uero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto uel albo oui uel muliebri lacte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 21:1)
aut hyoscyami folia cum oui uitello cocti aut farinam cum acaciae suco uel passo aut mulso;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 27:8)
si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 30:5)
Vsus collyrii uel ex ouo uel ex lacte est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 32:7)
Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, siue feni Graeci siue lini siue alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admouentur spongiae ex aqua calida expressae.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 2:5)
ouis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 17장 1:5)
aut lini semen frictum, contritum et in mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:5)
At si idem induruerunt, inponi debet lini uel faeni Graeci semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:8)
Columbina quoque oua coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 19:5)
isdem etiam ouis recte tuberculum id fouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 21:3)
In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein nouo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 7:2)
Ibi linum prehendendum uinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 7:3)
idque linum debet esse crudum et duplex triplexue, sic tortum, ut unitas facta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 7:4)
Tantummodo id linum bis die saluo nodo ducendum est, sic ut subeat fistulam pars quae superior fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 8:1)
simulque et id sanescit, quod a lino relictum est et id, quod ab eo mordetur, inciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION