라틴어 문장 검색

Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel ptisanae cremorem, vel lac, vel adipem liquatam, vel medullam cervinam, vel oleum, vel cum rosa butyrum, vel cum eadem album crudum ex ovis, vel aquam in qua lini semen decoctum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 3:1)
acacia ex aceto liquata;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXV De tenesmo. 2:5)
emplastrum id quod τετραφάρμαχον Graeci vocant, rosa liquatum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXV De tenesmo. 2:6)
coquendumque id, omnia quae indita sunt, liquata, in unitatem quamdam coeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 6:4)
Id faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle assumtum, et gummi cum trito semine apii liquatum, et cum cyatho passi datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 7:1)
Maxime prodesse aut cum hordeacea farina, aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:3)
vel lolii farina ex vino diluto cocta, et mixta cum arida faece:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:4)
vel cerae et adipis suillae tantumdem una liquandum, deinde his vinum miscendum, atque ubi quod ex eo impositum est, incaluit, detrahendum, et subinde aliud imponendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:7)
Crustas vero has resolvit farina triticea cum ruta, vel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adjectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, X Quae crustas ulceribus resolvant. 1:1)
Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebenus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebinthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri baccae, nitrum, sal.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XII Quae evocent et educant. 1:1)
Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 7:1)
Idem praestat cumini farina cum struthio, et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 2:8)
supraque farina hordeacea injicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 4:3)
ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia junguntur Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 11:4)
sevi caprini ex irino liquati p. )-(. xx.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 37:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION