라틴어 문장 검색

Secundum litteram significat permansura manentibus secundum institutionem Domini, et statum suum temporibus incorrupta futura animalia, vel nemorosa omnia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:4)
Et secundum litteram igitur cautio est, et secundum altiorem sapientis sensum, laudatio est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:20)
Haec secundum litteram.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 2:10)
Littera evidentem pietatis expressit affectum, quod nudatum amictu patrem boni filii videre caverunt, ne paterna reverentia vel ipso minueretur aspectu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 2:3)
Hoc secundum litteram.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:14)
tum de posteritate Japheth ad litteram ac moraliter.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 1:2)
Hoc secundum litteram.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 3:6)
anxius, cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi , ex eisdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur occultis Constantium litteris edocebat, implorans subsidia, quorum metu tumor notissimus Caesaris exhalaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 1:2)
cuius prolatae litterae scriptae Graeco sermone, ad Tyrii textrini praepositum, celerari speciem perurgebant, quam autem non indicabant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 7:2)
acceptisque litteris, et copia rei vehiculariae data, Mediolanum itineribus properavimus magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 5:2)
Inde aliis super alias urgentibus litteris exire et decem vehiculis publicis, ut praeceptum est, usus, relicto palatio omni, praeter paucos tori ministros et mensae, quos avexerat secum, squalore concretus, celerare gradum compellebatur, adigentibus multis, temeritati suae subinde flebiliter imprecatus, quae eum iam despectum et vilem arbitrio subdiderat infimorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 16:1)
Dynamius quidam actuarius sarcinalium principis iumentorum, commendaticias ab eo petierat litteras ad amicos, ut quasi familiaris eiusdem esset notissimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 3:1)
et peniculo serie litterarum abstersa, solaque incolumi relicta subscriptione, alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 4:2)
Namque Arbetione auctore, Apodemius ad eum vocandum cum litteris mittitur, inimicus bonorum omnium diuturnus et gravis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 8:2)
Inter haec tamen dum praesentia Silvani speratur, et Apodemius quieta perturbat, Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem, compositas litteras his concinentes quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum miserat fabricae Cremonensis, nomine Silvani et Malarichi, a quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION