라틴어 문장 검색

hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire iussi sunt, et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum quibus precibus suppliciisque deos possent placare et quaenam futura finis tantis cladibus foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 678:1)
dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 126:1)
praetores exinde facti duo Q. Fabii, Labeo et Pictor - Pictor flamen Quirinalis eo anno inauguratus fuerat - M. Sempronius Tuditanus Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 548:1)
Postumius Albinus urbanam et inter peregrinos, M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius Pictor, flamen Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo classem, L. Plautius Hypsaeus Hispaniam citeriorem, L. Baebius Dives Hispaniam ulteriorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 574:4)
priusquam in provincias praetores irent certamen inter P. Licinium pontificem maximum fuit et Q. Fabium Pictorem flaminem Quirinalem, quale patrum memoria inter L. Metellum et Postumium Albinum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 581:1)
et flamen Quirinalis mortuus Q. Fabius Pictor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 539:6)
Non potuit pictor rectius describere eius formam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 354)
Si hic litteratus me sinat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 6135)
ibi tu videas litteratas fictiles epistulas, pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 28)
O Apella, o Zeuxis pictor, cur numero estis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4236)
nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4237)
Ensiculust aureolus primum litteratus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4261)
post altrinsecust securicula ancipes, itidem aurea litterata:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4266)
et ut litteratus sit, peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures noverit, philosophos diligenter audierit, musicam scierit, medicinae non sit ignarus, responsa iurisconsultorum noverit, astrologiam caelique rationes cognitas habeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장15)
Non enim debet nec potest esse architectus grammaticus, uti fuerat Aristarchus, sed non agrammatus, nec musicus ut Aristoxenus, sed non amusos, nec pictor ut Apelles, sed graphidos non inperitus, nec plastes quemadmodum Myron seu Polyclitus, sed rationis plasticae non ignarus, nec denuo medicus ut Hippocrates, sed non aniatrologetus, nec in ceteris doctrinis singulariter excellens, sed in is non inperitus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장62)

SEARCH

MENU NAVIGATION