라틴어 문장 검색

quanto magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione cotidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδοσ, de signifero Athenione, de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis Memmique sermone;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 12 5:14)
posteaque quom mihi litterae a Balbo Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratrem lituum meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nihilo minus his verbis ad Caesarem scripsi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:10)
Columna autem aeris ad summitatem Atmosphaerae assurgens aequat pondere suo columnam aquae pedes 33 altam circiter;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:3)
Itaque temptavi assurgere et nudos pedes in terram deferre.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:5)
primum quod deforme arbitrabar, cui assurge cui loco cedere omnes oporteret, hunc omnibus sedentibus stare, et qui iubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra indici, et quem interfari nefas esset, hunc etiam convicia audire et si inulta pateretur inertem, si ulcisceretur insolentem videri.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 2:2)
interim ille certis dimensisque momentis vel subtrahitur vel assurgit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 3:3)
tantis glaebis tenacissimum solum cum primum prosecatur assurgit, ut nono demum sulco perdometur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 10:2)
Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 19:1)
Non labra diduxerunt, non moverunt manum, non denique assurrexerunt saltem lassitudine sedendi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 2:2)
Hunc identidem assurgentes excutiebamus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 16:4)
In ore portus insula assurgit, quae illatum vento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque latere decursum navibus praestet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:1)
Assurgit autem arte visenda:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:2)
Una sed maxima difficultas, quod haec aequare dicendo arduum immensum, etiam tuo ingenio, quamquam altissime assurgat et amplissimis operibus increscat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 3:1)
Modicus collis assurgit, antiqua cupressu nemorosus et opacus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:1)
Ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 244)

SEARCH

MENU NAVIGATION