라틴어 문장 검색

nec enim melior vir fuit Africano quisquam nec clarior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:2)
itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti, qui diligentissime semper ilium diem et illud munus solitus esses obire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 9:3)
quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam Scaevola, mecum venisses, triduum disseruit de re publica, cuius disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 18:1)
Africanus indigens mei?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 39:3)
non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 93:2)
cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius C. Varro Q. Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Crassus, qui cum superiore Africano consul fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 4:1)
atque etiam L. Paullus Africani pater personam principis civis facile dicendo tuebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 3:1)
Nam Q. Metellus, is cuius quattuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus eloquens, qui pro L. Cotta dixit accusante Africano;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:7)
- sed C. Laelius et P. Africanus in primis elo- quentes, quorum exstant orationes, ex quibus existimari de ingeniis oratorum potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:2)
Nam ut ex bellica laude aspirare ad Africanum nemo potest, in qua ipsa egregium Viriathi bello reperimus fuisse Laelium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 4:2)
simplex quidem Lucius et antiquus, Spurius autem nihilo ille quidem ornatior, sed tamen astrictior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장3)
eaque res P. Africano vituperationi fuit, quod eius auctoritate de sententia deductus Briso putabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:3)
Nam et causas defensitavit et tribunatus eius arbitrio et auctoritate P. Africani gestus non obscurus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 3:6)
Erat in aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius, mediocres oratores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:7)
qui quidem in tribunatu iudicaverit contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION