라틴어 문장 검색

namque omnia luctus argumenta sui Titan signavit Olympo:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:66)
non tamen aut morbi tabes aut omne periclum docta subire fames aut praedae luctus ademptae aut pudor aut dictis movere procacibus irae, ut male temptato totiens se credere campo comminus auderet.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:102)
melius mucrone perirent, auferretque mihi luctu leviore sodales victa manus quam laesa fides.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:135)
comitatur euntem Pallor et atra Fames et saucia lividus ora Luctus et inferno stridentes agmine Morbi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:142)
Nec non etiam ille morbus maxime est conspicuus, qui horridas contractasque carpit, cum frequenter aliae mortuarum corporadomiciliis offerunt, aliae intra tecta, ut in publico luctu, maesto silentio torpent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 7:1)
multa sine dubio saevaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exilium eius senatus consulto sanciretur perfecerat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장4)
quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes, vultuque composito ne laeti excessu principis neu tristiores primordio, lacrimas gaudium, questus adulationem miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장2)
at patres, quibus unus metus si intellegere viderentur, in questus lacrimas vota effundi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장10)
neque populus ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit, moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine repulsa et ambitu designandos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장3)
ubi primum a luctu requiesset animus, acturum apud patres de postulatis eorum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장8)
postquam vallum iniit dissoni questus audiri coepere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장4)
inter quae Pius Aurelius senator questus mole publicae viae ductuque aquarum labefactas aedis suas, auxilium patrum invocabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장4)
Haut perinde Germanos vulnera, luctus, excidia quam ea species dolore et ira adfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장1)
non hoc praecipuum amicorum munus est, prosequi defunctum ignavo questu, sed quae voluerit meminisse, quae mandaverit exequi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장7)
neque multo post extinguitur, ingenti luctu provinciae et circumiacentium populorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 72장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION