라틴어 문장 검색

Hanc professionem oratorum forensium, πολιτικῆσ μορίου εἴδωλον (id est civilitatis particulae umbram) vel adulationis partem quartam esse definit Platonis, Epicurus autem κακοτεχνίαν nominans inter artes numerat malas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 3:1)
Secundum est genus eorum, qui iuris professi scientiam, quam repugnantium sibi legum abolevere discidia, velut vinculis ori impositis reticentes, iugi silentio umbrarum sunt similes propriarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 11:1)
Super his larvale simulacrum Armeniae regis, et miserabiles umbrae paulo ante in negotio Theodori caesorum, per quietem stridendo carmina quaedam neniarum horrenda, multos diris terroribus agitabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 3:2)
ore gerit carnem, caro porrigit umbram.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 6:2)
Vmbra coheret aquis.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 6:3)
Armat eam lucus, uir rogat.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et securi 57:2)
Lucus ait:
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et securi 57:6)
Aut luci tenebras aut equora campi Tucius intrares, hinc piger, inde leuis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:3)
Condite me latebris, dum iuuet umbra fugam.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:8)
ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere quam aliena indagare.
(아풀레이우스, 변명 15:12)
quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene supremi (Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque) melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam.
(아풀레이우스, 변명 37:10)
nullum in uilla eius delubrum situm, nullus locus aut lucus consecratus.
(아풀레이우스, 변명 54:7)
ecquid ego de luco et delubro loquor?
(아풀레이우스, 변명 54:8)
At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste superum et inferum commeator utrorumque deorum malam gratiam semperque obuias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium, quidquid laruarum, oculis tuis oggerat, omnia noctium occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aeuo et merito haud longe abes.
(아풀레이우스, 변명 62:1)
Vt ferme religiosis uiantium moris est, cum aliqui lucus aut aliqui locus sanctus in uia oblatus est, uotum postulare, pomum adponere, paulisper adsidere:
(아풀레이우스, 플로리다 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION