라틴어 문장 검색

nec formam tantum et decora corpora set in his modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamentum cupidinis habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장4)
Tiberius tamen, ludibria seriis permiscere solitus, egit grates benevolentiae patrum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장5)
interea cognitis insidiis Artabanus tardari metu, modo cupidine vindictae inardescere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장3)
sin extra domum successor quaereretur, ne memoria Augusti, ne nomen Caesarum in ludibria et contumelias verterent metuebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장3)
sibi satis aetatis neque aliud paenitendum quam quod inter ludibria et pericula anxiam senectam toleravisset, diu Seiano, nunc Macroni, semper alicui potentium invisus, non culpa sed ut flagitiorum impatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장3)
ille re subita, quamquam multa simul offunderentur, metus ex imperatore, contemptio ex barbaris, ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus quam 'beatos quondam duces Romanos,' signum receptui dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장2)
eadem constantia et inlustres equites Romani [cupido maturae necis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장10)
is modesta iuventa, sed corpore insigni, accitus ultro noctemque intra unam a Messalina proturbatus erat, paribus lasciviis ad cupidinem et fastidia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장7)
cupido auri immensa obtentum habebat, quasi subsidium regno pararetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장9)
desolatus paulatim etiam servilibus ministeriis perintempestiva novercae officia in ludibrium vertebat, intellegens falsi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 26장5)
At qui dextris et propioribus compendiis ierant, obvio hosti et aciem auso plus cladis faciunt, et praeda famaque onusti ad montem Taunum revertuntur, ubi Pomponius cum legionibus opperiebatur, si Chatti cupidine ulciscendi casum pugnae praeberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 28장1)
is crimina maiestatis et cupidinem imperii obiectabat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장6)
is modicum Hiberiae regnum senecta patris detineri ferocius crebriusque iactabat quam ut cupidinem occultaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장5)
illi cupido regni fratre et filia potior animusque sceleribus paratus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장14)
ripas et collis montiumque edita in modum theatri multitudo innumera complevit, proximis e municipiis et alii urbe ex ipsa, visendi cupidine aut officio in principem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION