라틴어 문장 검색

id plerisque ludibrio, pluribus taedio:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장3)
obvius e Germanicis militibus Vitellium infesto ictu per iram, vel quo maturius ludibrio eximeret, an tribunum adpetierit, in incerto fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장19)
pater eius multa hostilia ausus Gaianarum expeditionum ludibrium impune spreverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장7)
alii nulla dedecoris cura pecuniam aut carissima sibimet ipsi circumdare, quidam expedire arma telisque tamquam in aciem accingi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장6)
nec proinde periculum aut metus quam pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victo- ribus, qui vocem precesque adhibere non ausi lacrimis ac silentio veniam poscebant, donec Cerialis mulceret animos, fato acta dictitans quae militum ducumque discordia vel fraude hostium evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장15)
denique patrati remedii gloriam penes Caesarem, inriti ludibrium penes miseros fore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장12)
vigiles flagitium suum ducis dedecore excusabant, tamquam iussi silere ne quietem eius turbarent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장12)
Aliquanto autem patientius mortem quam dedecora suorum tulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 2:1)
Prima iuuenta uariorum dedecorum infamiam subiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 68장 1:1)
nam pumilos atque distortos et omnis generis eiusdem ut ludibria naturae malique ominis abhorrebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 83장 1:3)
magno dedecore imperii nec minore discrimine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 41장 1:2)
ideoque, ut imperium inierit, et patris patriae appellationem et ne in acta sua iuraretur obstinatissime recusasse, ne mox maiore dedecore impar tantis honoribus inueniretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 67장 2:2)
nam Claudium patruum non nisi in ludibrium reseruauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 3:2)
sed cum uideret suspecta re plerosque dilabi ad resumenda si qua uis fieret arma, profugit contionem confestimque urbem omnem petit, deflexa omni acerbitate in senatum, cui ad auertendos tantorum dedecorum rumores palam minabatur, querens inter cetera fraudatum se iusto triumpho, cum ipse paulo ante, ne quid de honoribus suis ageretur, etiam sub mortis poena denuntiasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 48장 2:1)
plures notare conatus, magna inquisitorum neglegentia sed suo maiore dedecore, innoxios fere repperit, quibuscumque caelibatum aut orbitatem aut egestatem obiceret, maritos, patres, opulentos se probantibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION