라틴어 문장 검색

et tamen idem scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti discrepet et quantum discordet parcus avaro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 296)
inde pravis ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 252:2)
adfici vero et ira vel luctu permovere, cuius est ludibrii, nisi quibusdam pugnae simulacris ad verum discrimen aciemque iustam consuescimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 156:6)
siquidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota ilia de membris humanis adversus ventrem discordantibus fabula.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 239:2)
nam et vultus et vox et ipsa illa excitati rei facies ludibrio etiam plerumque sunt hominibus, quos non permoverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 63:2)
autem in oratione nitida notabile humilius verbum et velut macula, ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum, quia in tumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 82:3)
illud vero maximum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum rerum, de quibus dicimus, animorumque habitus conformanda vox est, ne ab oratione discordet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 192:1)
Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장3)
Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장13)
Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장3)
Ita populus ludibrio habitus ex contione discedit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 34장2)
Non est huius animus in recto, cuius acta discordant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 4:2)
" inquit, " non omne tormentum, omne ludibrium iamdudum effugio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 26:3)
Diuitias putas aurum et argentum, ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis ueneunt?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 1:6)
Coniugibus alienis ne clam quidem sed aperte ludibrio habitis suas aliis permisere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION