라틴어 문장 검색

legimus tamen olivam et de arbore, ut "incumbens tereti Damon sic coepit olivae".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 635)
Is lusus est festam teretem iactatione fluctuum levigatam legere de litore, eam festam plano situ digitis comprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest super undas inrotare, ut illud iaculum vel dorsum maris raderet enataret, dum leni impetu labitur, vel summis fluctibus tonsis emicaret emergeret, dum adsiduo saltu sublevatur.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 6:1)
opstipum caput, a tereti cervice reflexum optutum in cauda maioris figere dicas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 107:3)
Sed qui dici a nobis Attico more volunt, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 2:4)
sed si habitum etiam orationis et quasi colorem aliquem requiritis, est et plena quaedam, sed tamen teres, et tenuis, non sine nervis ac viribus, et ea, quae particeps utriusque generis quadam mediocritate laudatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 199:3)
ad Atticorum igitur auris teretes et religiosas qui se accommodant, ei sunt existimandi Attice dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 1:1)
"tunc neque more probo videas nec voce serena ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu, tun, vetule, auriculis alienis colligis escas, auriculis, quibus et dicas cute perditus ohe?"
(페르시우스, 풍자, satire 118)
"penemque arcanaque lumbi runcantem populo marcentis pandere vulvas!"
(페르시우스, 풍자, satire 426)
"verba togae sequeris iunctura callidus acri, ore teres modico, pallentis radere mores doctus et ingenuo culpam deligere ludo."
(페르시우스, 풍자, satire 56)
Sed et podagricum se esse lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:7)
Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis commoveret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:8)
Praeterea sive alitibus contexere fraudem seu magis imbelles libuit circumdare cervos aut tereti lino pavidum subducere piscem, hos tantum novere dolos mea sordida rura.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:4)
nec faciem, nec te pigeat laudare capillos et teretes digitos exiguumque pedem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:441)
nec dubita tereti scamnum producere lecto, et tenero soleam deme vel adde pedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 4:2)
dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas, dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권209)

SEARCH

MENU NAVIGATION