라틴어 문장 검색

Cum quaereremus quae alia item senescente luna tabescerent, Nonne Lucilium, inquit, nostrum meministis dicere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 5:1)
Luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras Et iecur addit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 5:2)
Eadem autem ipsa quae crescente luna gliscunt, deficiente contra defiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 6:1)
Aelurorum quoque oculi ad easdem vices lunae aut ampliores fiunt aut minores.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 7:1)
'Cepetum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 8:2)
Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat contrarias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 8:3)
32. Dies praelii insecuti fuit vicesimus secundus Iunii et dies Saturni (quem diem hebdomade rex pro fausto ducebat), etsi rex qua potuerat arte falsum diem in vulgus iecerat, ac si in animo haberet rebelles proximo die Lunae invadere, quo magis eos imparatos et ordinibus solutos deprehenderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:1)
Prioris generis sunt, fortuna, primum mobile, planetarum orbes, elementum ignis, et hujusmodi commenta, quae a vanis et falsis theoriis ortum habent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 122:4)
1. Lunae et stellarum et cometarum radii non inveniuntur calidi ad tactum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 74:1)
Fiat experimentum diligenter, utrum per specula comburentia fortissima et optime fabricata radii lunae possint excipi et colligi in aliquem vel minimum gradum teporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:1)
ita ut radii lunae per speculum comburens incidant et jaciantur in summitatem vitri hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:3)
Inter planetas enim post solem ponitur Mars calidissimus, deinde Jupiter, deinde Venus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:2)
ponuntur autem tanquam frigidi Luna et deinde omnium maxime Saturnus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:3)
16. Sol magis calefacit, quo magis vergit ad perpendiculum sive Zenith, quod etiam credendum est de aliis planetis, pro modulo suo caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 156:1)
17. Credendum est solem ipsum et planetas reliquos magis calefacere in perigaeis suis, propter propinquitatem ad terram, quam in apogaeis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 157:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION