라틴어 문장 검색

num tractu in medio bibulus vorat alveus undam fluminis et subito stagna absorbentur hiatu, ne sulcos operire vadis neve arida possint Aegypti per plana trahi glebasque rigentes infusis ad pingue lutum mollire fluentis, unde seges late crinitis fluctuet agris, densius et gravidis se vestiat aequor aristis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2326)
fulget aureus scyphus nec aere defit expolita pelvis, est et olla fictilis gravisque et ampla argentea est parapsis, sunt eburna quaepiam, nonnulla quercu sunt cavata et ulmo.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus6)
"istum libido foetida per scorta tractum publica luto et cloacis inquinat, dum spurca mendicat stupra."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.80)
"ergo age, tortor, adure, seca, divide membra coacta luto."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.23)
"non erubescis, stulte, pago dedite, te tanta semper perdidisse obsonia quae dis ineptus obtulisti talibus, quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines, fracta et liquata contulerunt vascula?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1116)
) foedavit iuvenem nequitiae sordibus ac luto.
(프루덴티우스, 머리말, 머리말8)
teque ibidem pervolvam in luto.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4115)
in eodem luto haesitas:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 237)
ipse sed in pratis aries iam suave rubenti murice, iam croceo mutabit vellera luto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.24)
quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, sub domina meretrice fuisset turpis et excors, vixisset canis immundus vel amica luto sus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 213)
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque aspersus, volet in caupona vivere;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 117)
nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 271:2)
et tantum luti tota via fuit, ut possim videri nihilominus navigasse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 1:1)
eadem via, eodem die et luto et pulvere laboravimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 2:5)
Aeque luctatores et totam oleo ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION