라틴어 문장 검색

ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque est nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud voluntarium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:4)
ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem maerendi adferunt, apud quem ita dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:8)
quis tam demens, ut sua voluntate maereat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 71:5)
Chrysippus autem caput esse censet in consolando detrahere illam opinionem maerentis, qua se officio fungi putet iusto atque debito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:5)
Erit igitur in consolationibus prima medicina docere aut nullum malum esse aut admodum parvum, altera et de communi condicione vitae et proprie, si quid sit de ipsius qui maereat disputandum, tertia summam esse stultitiam frustra confici maerore, cum intellegas nihil posse profici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:1)
Hoc detracto, quod totum est voluntarium, aegritudo erit sublata illa maerens, morsus tamen et contractiuncula quaedam animi relinquetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:1)
nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:7)
verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri videmus, cum obicimus maerentibus imbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:2)
talis autem nec maerens nec timens nec cupiens nec gestiens esse quisquam potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:4)
neque enim laetabitur umquam nec maerebit nimis, quod semper in se ipso omnem spem reponet sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 36:6)
Nunc umbra nudata sua iam tempora maerent, areaque attritis ridet adulta pilis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:15)
. . Hoc opere tandem elaborate casam piscatoriam subimus maerentes, cibisque naufragio corruptis utcunque curati tristissimam exegimus noctem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:7)
Huic comes it submissa Fides et crine soluto Iustitia ac maerens lacera Concordia palla.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:4)
Male mulcatus graculus Redire maerens coepit ad proprium genus;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.5)
Monstro territus Ad consulendos currit maerens hariolos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et rusticus.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION