라틴어 문장 검색

haec ira indignatioque ferocem animum ad vexandum saevo imperio exercitum stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 643:1)
demissa iam in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 370:1)
sepultus ingenti militum maestitia, pessima decemvirorum in volgus fama est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 464:2)
nisi forte adsentatores publicos, plebicolas istos, qui vos nec in armis nec in otio esse sinunt, vestra vos causa incitare et stimulare putatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 758:2)
scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseverandum stimulet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 44:3)
quod ubi Romam est nuntiatum, maestitiam omnibus, senatui curam metumque iniecit, ne tum vero sustineri nec in urbe seditio nec in castris posset et tribuni plebis velut ab se victae rei publicae insultarent, cum repente quibus census equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio inter sese habito senatum adeunt factaque dicendi potestate equis se suis stipendia facturos promittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 79:1)
simul in Campanos stimulabat ira tam promptos nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 341:2)
haec cum legatio renuntiaretur, tantus gemitus omnium subito exortus est tantaque maestitia incessit ut non gravius accepturi viderentur si nuntiaretur omnibus eo loco mortem oppetendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 48:1)
ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 198:1)
cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior accidens clamor ab increscente certamine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 51:2)
pugnatum infestissimis animis, hinc ira stimulante adversus rebellantes totiens, illinc ad ultimam iam dimicantibus spem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 444:1)
interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 106:2)
accendit praeterea et stimulat animos dolor iniuria indignitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 464:1)
stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum vertendae gloriae, dum aeger collega erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 563:2)
et metus ipse relucentis flammae extemplo a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 199:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION