라틴어 문장 검색

occursare paventibus, retinere cedentis, ubi plurimus labor, unde aliqua spes, consilio manu voce insignis hosti, conspicuus suis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장2)
maestum inermium agmen deiectis in terram oculis sequebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장10)
ad tertium lapidem progressi vagos paventisque Vitellianos, sua quemque apud signa, componunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 35장2)
reddendam pro intempestiva laetitia maestam et funebrem noctem, qua sciat et sentiat vivere Vitellium et imperare et, si quid fato accidat, filium habere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장12)
postremo taedio castrorum et audita defectione Misenensis classis Romam revertit, recentissimum quodque vulnus pavens, summi discriminis incuriosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장4)
paucas Vitellio cohortis et maestis undique nuntiis trepidas;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장4)
XV kalendas Ianuarias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Narniae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta circum familia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장5)
illic interfectum Sabinum, conflagrasse Capitolium, tremere urbem, maesta omnia accepit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장2)
Isdem diebus crebrescentem cladis Germanicae famam nequaquam maesta civitas excipiebat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장1)
et dum mali pavent, optimus quisque iussis paruere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장13)
Interea Vespasianus iterum ac Titus consulatum absentes inierunt, maesta et multiplici metu suspensa civitate, quae super instantia mala falsos pavores induerat, descivisse Africam res novas moliente L. Pisone.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장1)
tot bellorum victores, apud Geldubam, apud Vetera, fuso totiens hoste, si pavetis aciem, indignum id quidem, sed est vallum murique et trahendi artes, donec e proximis provinciis auxilia exercitusque concurrant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장11)
medium omne tempus per varias curas egere, ignavissimus quisque caesorum apud Vetera exemplo paventes, melior pars rubore et infamia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장2)
stabant conscientia flagitii maestae, fixis in terram oculis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장12)
ut quisque ramus intumuit, si vim ferri adhibeas, pavent venae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION