라틴어 문장 검색

Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus licet, sequitur aemulaturque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 23:1)
Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, ad- firmatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 145:1)
O socia nostri sanguinis, casta fide servans torum natosque magnanimi Herculis, meliora mente concipe atque animum excita.
(세네카, Hercules Furens 4:12)
O magni comes magnanime nati.
(세네카, Hercules Furens 9:38)
Quod tarda fatu est lingua, quod quaerit moras haut te quidem, magnanime, mirari addecet:
(세네카, 오이디푸스 4:9)
quicquid effossis male dependet oculis rumpit, et victor deos conclamat omnis:
(세네카, 오이디푸스 12:36)
Eheu, per tui sceptrum imperi, magnanime Theseu, perque natorum indolem tuosque reditus perque iam cineres meos, permitte mortem, Causa quae cogit mori?
(세네카, 파이드라 12:23)
Pauca, o parens magnanime, miserandae precor
(세네카, Phoenissae 186:1)
Oraque magnanimum spirantia paene uirorum In rostris iacuere suis:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 26:1)
at ubi se furens ille quantumque caderet ignarus bis terque repetita confessione transfodit, acclamatur ab accusatoribus, conclamatur a iudicibus reum laesae maiestatis confitentem teneri, ad hoc et milibus formularum iuris id sancientum iugulabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 10:5)
Magnanimum Aeaciden formidatamque Tonanti progeniem et patrio vetitam succedere caelo, diva, refer, quamquam acta viri multum inclita cantu Maeonio, sed plura vacant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권1)
"hic tibi, quem tanta meliorem stirpe creavit magnanimus Tydeus, Ithacis ego ductor Ulixes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:27)
Conclamant Danai stimulatque Agamemno volentes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권232)
hoc illi duras exoravere sorores, hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem ardua magnanimi revirescet gloria Blaesi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris28)
durum et deserti praerepta coniuge partem conclamare tori, maesta et lamenta sororum et fratrum gemitus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati3)

SEARCH

MENU NAVIGATION