라틴어 문장 검색

Illam vero, quam innumerabilibus testimoniis sancta scriptura commendat ea nos iustificari, hoc est iustos fieri docens et in omni opere bono sive agendo sive perficiendo dei misericordia iuvari, quod etiam orationes sanctorum apertissime ostendunt, quibus ea petuntur a domino, quae praecipiuntur a domino, hanc ergo gratiam non solum tacet, sed ei contraria multa loquitur.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 3:2)
Sic enim gloriantur quasi non acceperint, qui se a se ipsis iustificari putant ac per hoc in se ipsis non in domino gloriantur.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 3:16)
Deus meus, misericordia eius praeveniet me, ut iustificetur impius, hoc est ex impio fiat iustus, et incipiat habere meritum bonum, quod dominus coronabit quando iudicabitur mundus.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 4:5)
Est artificium in usu ut quis in alios spicula quaedam oblique torqueat iustificando seipsum per negativas, utpote dicendo hoc ego non facio, ut Tigillinus fecit Burrhum sugillando, se non diversas spes, sed incolumitatem imperatoris simpliciter spectare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 15:2)
At cum de vocatione sua verba facit nihil veretur dicere magnificabo apostolatum meum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:29)
Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam?
(불가타 성경, 집회서, 10장32)
Quis vidit eum et enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut est?
(불가타 성경, 집회서, 43장35)
Numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa?
(불가타 성경, 미카서, 6장11)
" Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장8)
Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장10)
Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: "Magnificatus est Dominus ultra terminos Israel".
(불가타 성경, 말라키서, 1장5)
Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장63)
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장14)
Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장3)
Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장65)

SEARCH

MENU NAVIGATION