라틴어 문장 검색

spectacula gladiatorum idem annus habuit pari magnificentia ac priora;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 32장4)
levitati ac magnificentiae et aliquando luxu indulgebat, idque pluribus probabatur qui in tanta vitiorum dulcedine summum imperium non restrictum nec perseverum volunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 48장6)
gaudent praecipue finitimarum gentium donis, quae non modo a singulis, sed et publice mittuntur, electi equi, magnifica arma, phalerae torquesque;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 3:1)
super sexaginta milia non armis telisque Romanis, sed, quod magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 33장 2:1)
et superesse adhuc Herculis columnas fama vulgavit, sive adiit Hercules, seu quicquid ubique magnificum est, in claritatem eius referre consensimus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 2:2)
nunc terminus Britanniae patet, atque omne ignotum pro magnifico est;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 4:2)
addidit epistulas Fabius Valens nomine Germanici exercitus ad praetorias et urbanas cohortis de viribus partium magnificas et concordiam offerentis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 74장6)
Pridie idus Martias commendata patribus re publica reliquias Neronianarum sectionum nondum in fiscum conversas revocatis ab exilio concessit, iustissimum donum et in speciem magnificum, sed festinata iam pridem exactione usu sterile.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 90장1)
Mucianum e contrario magnificentia et opes et cuncta privatum modum supergressa extollebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 5장3)
ego te, Vespasiane, ad imperium voco, quam salutare rei publicae, quam tibi magnificum, iuxta deos in tua manu positum est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장4)
nec minore animo regina Berenice partis iuvabat, florens aetate formaque et seni quoque Vespasiano magnificentia munerum grata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장4)
Postera die tamquam apud alterius civitatis senatum populumque magnificam orationem de semet ipso prompsit, industriam temperantiamque suam laudibus attollens, consciis flagitiorum ipsis qui aderant omnique Italia, per quam somno et luxu pudendus incesserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 90장1)
et vocatos ad contionem Antonius adloquitur, magnifice victores, victos clementer, de Cremona in neutrum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장3)
reposita fora templaque magnificentia municipum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장10)
Mox senatum composita in magnificentiam oratione adlocutus, exquisitis patrum adulationibus attollitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION