라틴어 문장 검색

eo quod sermo remissionis peccatorum animam servitute exuat, et disciplinae plenitudo perfectae mentem non sinat edaci libidinum vapore consumi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:33)
deque eo quod malitiae egressus semper virtutis operetur ingressum, et contra;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 1:4)
Egressus enim malitiae virtutis operatur ingressum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:8)
Vult te provocare ad poenitentiam Deus, vult de se sperari indulgentiam, vult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:10)
Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:14)
ut non opprimantur tentamentis malitiae, nec tamquam invalidi succumbant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:6)
Nam quamdiu in voluntate est malum, non in --- ͅ, hoc est, in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris velut aurigae modo cohibet vel refrenat malitiam tentantem prorumpere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:8)
Sed ubi ante partus deformes nutriebat libido, ibi nunc decorae castitatis adolescit haereditas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:28)
nec subita effusio, nec repentina evacuatio est, nec inexplebilis appetentia est, nec insatiabilis epulandi libido.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:6)
Intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:3)
Nihil est enim quod tam miserae servituti subjiciat hominem, quam libido, atque ejusmodi cupiditates quae jugo quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem innocentiae amiserit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:5)
Evolare foras non sinas cupiditates tuas, exire in vulgus libidinem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:9)
Annon videtur mori, qui sibi libidinis telum impresserit, qui spontaneus in foveam mortis irruerit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:8)
Si studio sit castitas, cordi sit temperantia, nulla inardescit flamma libidinis, nulla ulcera proserpunt aegritudinis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:12)
Natura enim hominis contrariorum capax est, ut et malitiae in ea sit vis, et virtutis ingressus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION