라틴어 문장 검색

Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, nunc labori.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:7)
deque eo quod malitiae egressus semper virtutis operetur ingressum, et contra;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 1:4)
Egressus enim malitiae virtutis operatur ingressum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:8)
Vult te provocare ad poenitentiam Deus, vult de se sperari indulgentiam, vult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:10)
Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:14)
ut non opprimantur tentamentis malitiae, nec tamquam invalidi succumbant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:6)
Nam quamdiu in voluntate est malum, non in --- ͅ, hoc est, in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris velut aurigae modo cohibet vel refrenat malitiam tentantem prorumpere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:8)
Quae enim inhonesta sunt nostra ac superflua, nisi luxuria, nisi lascivia?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 3:3)
Natura enim hominis contrariorum capax est, ut et malitiae in ea sit vis, et virtutis ingressus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:3)
quia purgatione reciditur, et reprimitur resurrectionis luxuria.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:7)
Frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria vacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum qui praetendere volunt corporis continentiam, ut assertionis suae fidem testimonio sobriae carnis acquirant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:10)
Inde erumpunt de corporis fonte terreni libido, temulentia, luxuria, postremo diversorum criminum prolapsiones, quae penitus et corporis robur et vigorem mentis effeminant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:16)
Ut corvus malitiam, sic virtutem columba exprimit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 1:1)
Malitiam etenim simplicitas, et culpam virtus resolvit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:2)
Malitia igitur amat diluvium, et consortium justae mentis refugit, et quasi desolata, et sine aliqua statione remanet nullam habens cum virtute communionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION