라틴어 문장 검색

Desiderio compulsi omnem realitatem illuminandi, initium sumentes ab amore Dei in Iesu manifestato, eodem amore amare quaerentes, primi christiani Graecum orbem, esurientem veritatem, invenerunt socium idoneum ad dialogum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:2)
Ille subiectus est qui se praebet cognoscendum ac manifestandum, videlicet e persona ad personam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:6)
nil ferrugineum solidumve tuentibus obstat, nocturnae cedunt nebulae, nigrantia cedunt nubila, praetenti cedit teres area mundi, nec tantum aerios visu transmittit hiatus spiritus, oppositos sed transit lumine montes, oceani fines atque ultima littera Thylae transadigit volucresque oculos in Tartara mittit, nostris nempe omnes pereunt sub nocte colores visibus et caeco delentur tempore formae, numquid et exuti membris ac viscere perdunt agnitione notas rerum, vel gressibus errant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1227)
obstat hoc agnitioni earum non intendentibus mox animum ad ipsos ductus, dum antecedentem memoriam sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 54:1)
verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam sicut hic, virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 200:10)
Agnitio diuidet quos iunxit etiam expositio?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 4:4)
Agnitio diuidet quos iunxit etiam expositio?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, expositum repetens ex duobus.18)
Manifestemus Sindebarem esse sapientem ut dicta oris sui conprobant, qui vult filium Regis instruere super omnes sapientes.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:22)
nam nunquam fuit illi ocultum quod michi non manifestaret.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:34)
sin autem, manifestabimus.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:20)
quin potius omnia ex vestro nutu arbitrio litterisque disponentur sacerdotibus, popularibus manifestabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 4:2)
et cum aliqui super hoc errore pervicaciter controversarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile convinci, ita difficile compesci), con- stanter asserui, si eloquentibus amicis numquam agnitio contemplativa proveniat, esse asperum utcumque, tolerabile tamen, quia praevaleant ingenia sua, coram quibus imperitia civica peregrinatur, ad remotarum desideria provinciarum stilo adminiculante porrigere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:2)
sic et magnus orator, si negotium aggrediatur angustum, tunc amplum plausibilius manifestat ingenium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 3:1)
quapropter esse te in quadam tuendae opinionis meae quasi specula decet curiosisque facti huiusce rationem manifestare quidque ad hoc sentiant optimi quique, rescripto quam frequentissimo mihi pandere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:3)
Constitit in mediis - ramus manifestat olivae legatum - causasque viae nomenque rogatus edidit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권147)

SEARCH

MENU NAVIGATION