라틴어 문장 검색

vim quandam esse, aiunt, signifero in orbe, qui Graece ζωδιακόσ dicitur, talem ut eius orbis una quaeque pars alia alio modo moveat immutetque caelum, perinde ut quaeque stellae in his finitimisque partibus sint quoque tempore, eamque vim varie moveri ab eis sideribus, quae vocantur errantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 131:2)
nunc vero, quom equitatus ille quem ego in clivo Capitolino te signifero ac principe conlocaram senatum deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut nolint obesse qui possunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 13:2)
quanto magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione cotidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδοσ, de signifero Athenione, de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis Memmique sermone;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 12 5:14)
qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:4)
et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:18)
Ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 129)
signa, decus belli, Parthus Romana tenebat, Romanaeque aquilae signifer hostis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권368)
necnon alterum fidei genus, altius et perfectius, fidei nempe verae, reservatae parvo manipulo initiatorum qui exaltabantur intellectu ultra carnem Iesu usque ad mysteria ignotae divinitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:5)
"tu causa mortis, tu malorum signifer."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.129)
ubi centurio est Sanga, et manipulus furum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 726)
Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum auaritia defendant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장4)
Ibi commutatis ordinibus in dextro latere, quod proximum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transuersis principiis in planum deducit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장12)
Primos et extremos cum expeditis manipulis tribunos locauerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장5)
aquilaque pugnam signifer mota vocat.
(세네카, Phoenissae 398:1)
flectens longos signifer annos,
(세네카, Thyestes 865:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION