라틴어 문장 검색

' misere discedere quaerensire modo ocius, interdum consistere, in auremdicere nescio quid puero, cum sudor ad imos manaret talos.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장9)
perna magis et magis hillis flagitat inmorsus refici, quin omnia malitquaecumque inmundis fervent allata popinis.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장39)
frigidus a rostris manat per compita rumor:
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장35)
dicitur, ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:45)
"spiritu ferventes"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:6)
et adulescentia fervente cibis corpore de castitate secura est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:16)
Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis praecipueque Galenus in libris, quorum titulus est περι` ὑγιεινῶν, puerorum et iuvenum ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida quaeque in esu et potu sumere, sicut e contrario senibus, qui pituita laborent et frigore, calidos cibos et vetera vina prodesse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:14)
Ingredere terram repromissionis lacte et melle manantem, comede similam et oleum, vestire cum Ioseph variis indumentis, perforentur aures tuae cum Hierusalem sermone Dei, ut pretiosa ex illis novarum gegetum grana dependeant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:9)
O si videres sororem tuam et illud sacri oris eloquium coram audire contingeret, cerneres in parvo corpusculo ingentes animos, audires totam veteris et novi testamenti supellectilem ex illius corde fervere!
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:24)
In Iudaea frumenti penuria - granum enim tritici ibi mortuum fuerat - et in gentium viduae olei fluenta manabant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:18)
deposuit faretras Armenius, Huni discunt psalterium, Scythae fervent calore fidei;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:14)
iurgia proludunt, sed mox et pocula torques saucius et rubra deterges vulnera mappa, inter vos quotiens libertorumque cohortem pugna Saguntina fervet commissa lagona.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V19)
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque, frigidior Geticis petitur decocta pruinis.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V27)
nec pharetris Veneris macer est aut lampade fervet:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI63)
aut odit pueros aut ficta paelice plorat, uberibus semper lacrimis semperque paratis in statione sua atque expectantibus illam, quo iubeat manare modo;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI140)

SEARCH

MENU NAVIGATION